Thesauros Edebiyat biography C. Caligula

C. Caligula

C. Caligula Suetonius
20.1 Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
21.1 Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit. incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
22.1 Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.
22.1 Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit: εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς. nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi