Thesauros Edebiyat biography Divus Augustus

Divus Augustus

Divus Augustus Suetonius
72.2 si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi locus in edito singularis, quem Syracusas et technyphion uocabat: huc transibat aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat. ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit.
72.3 ampla et operosa praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, profuse ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma heroum.
73.1 instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi