56.2
forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos. numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret: 'si merebuntur.' eisdem praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum grauissime questus est. amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit, ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur.
56.3
cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si superesset, eriperet legibus reum, sin deesset, destituere ac praedamnare amicum existimaretur; et consentientibus uniuersis sedit in subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali data.
56.4
affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui postulabatur iniuriarum. unum omnino e reorum numero ac ne eum quidem nisi precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de coniuratione Murenae cognouerat.
57.1
Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia. equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal. Ian. strenuam in Capitolio etiam absenti, ex qua summa pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque.