Thesauros Edebiyat biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
77.1 Nec minoris inpotentiae voces propalam edebat, ut Titus AmpiusAmpius, Pulmann, Torrentius; Amprius, Ω (Amplius, QT). scribit: nihil esse rem publicam, appellationem modo sine corpore ac specie. Sullam nescisse litteras, qui dictaturam deposuerit. Debere homines consideratius iam loqui secum ac pro legibus habere quae dicat. Eoque arrogantiae progressus est, ut haruspice tristia et sine corde exta quondam nuntiante, futura diceret laetiora, cum vellet; nec pro ostento ducendum, si pecudi cor defuisset.
78.1 Verum praecipuam et exitiabilem sibi invidiam hinc maxime movit. Adeuntis se cum plurimis honorificentissimisque decretis universos patres conscriptos sedens pro aede Veneris Genetricis excepit. Quidam putant retentum a Cornelio Balbo, cum conaretur assurgere; alii, ne conatum quidem omnino, sed etiam admonentem Gaium Trebatium ut assurgeret minus familiari vultu respexisse.
78.2 Idque factum eius tanto intolerabilius est visum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praetervehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamaverit: Repete ergo a. me Aquila rem publicam tribunus! Et nec destiterit per continuos dies quicquam cuiquam nisi sub exceptione polliceri: Si tamen per Pontium Aquilam licuerit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi