Thesauros Edebiyat biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
80.2 peregrinis in senatum allectis libellus propositus est: Bonum factum: ne quis senatori nouo curiam monstrare uelit! et illa uulgo cane bantur FPR p. 330: Gallos Caesar in triumphum ducit, idem in curiam: Galli bracas deposuerunt, latum clauum sumpserunt. Quinto Maximo suffecto trimenstrique consule theatrum introeunte, cum lictor animaduerti ex more iussisset, ab uniuersis conclamatum est non esse eum consulem.
80.3 post remotos Caesetium et Marullum tribunos reperta sunt proximis comitiis complura suffragia consules eos declarantium. subscripsere quidam Luci Bruti statuae: utinam uiueres! item ipsius Caesaris FPR p. 330: Brutus, quia reges eiecit, consul primus factus est: hic, quia consules eiecit, rex postremo factus est.
80.4 conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis. qui primum cunctati utrumne in Campo per comitia tribus ad suffragia uocantem partibus diuisis e ponte deicerent atque exceptum trucidarent, an in Sacra uia uel in aditu theatri adorirentur, postquam senatus Idibus Martiis in Pompei curiam edictus est, facile tempus et locum praetulerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi