Thesauros Edebiyat biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
49.4 Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud vulgatissimum pronuntiaverunt: Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem:Ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias, The second line is omitted by MHGVPO'δ, while Q (and e in the margin) addEt quare triumphat Caesar qui subegit Gallias ? Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem. Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem
50.1 Pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Servi Sulpici, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam. Nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset.
50.2 Sed ante alias dilexit Marci Bruti matrem Serviliam, cui et primoprimo, Torrentius; proximo, mss. suo consulatu sexagiens sestertium margaritam mercatus est et bello civili super alias donationes amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo addixit; cum quidem plerisque vilitatem mirantibus facetissime Cicero: Quo melius, inquit, emptum sciatis, tertia deducta; existimabatur enim Servilia etiam filiam suam Tertiam Caesari conciliare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi