31.1
Cum ergo sublatam tribunorum intercessionem ipsosque urbe cessisse nuntiatum esset,esset, G.; est, Y'; the other mss. omit the word. praemissis confestim clam cohortibus, ne qua suspicio moveretur, et spectaculo publico per dissimulationem interfuit et formam, qua ludum gladiatorium erat aedificaturus, consideravit et ex consuetudine convivio se frequenti dedit.
31.2
Dein post solis occasum mulis e proximo pistrino ad vehiculum iunctis occultissimum iter modico comitatu ingressus est; et cum luminibus extinctis decessisset via, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus evasit. Consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos : Etiam nunc, inquit, regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.
32.1
Cunctanti ostentum tale factum est. Quidam eximia magnitudine et forma in proximo sedens repente apparuit harundine canens ; ad quem audiendum cum praeter pastores plurimi etiam ex stationibus milites concurrissent interque eos et aeneatores, rapta ab uno tuba prosilivitprosilivit, ΜπTthe other mss. have prosiluit. ad flumen et ingenti spiritu classicum exorsus pertendit ad alteram ripam. Tunc Caesar: Eatur, inquit, quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est, inquit.