Thesauros Edebiyat biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
24.1 Sed cum Lucius Domitius consulatus candidatus palam minaretur consulem se effecturum quod praetor nequisset adempturumque ei exercitus, Crassum Pompeiumque in urbem provinciae suae Lucam extractos conpulit, ut detrudendi Domitii causa consulatum alterum peterent, perfecitque perper added by Roth. utrumque, ut in quinquennium sibi imperium prorogaretur.
24.2 Qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias privato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, vocabulo quoque Gallico-Alauda enim appellabatur, quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea universam civitate donavit.
24.3 Nec deinde ulla belli occasione, nene added by Erasmus. iniusti quidem ac periculosi abstinuit, tam foederatis quam infestis ac feris gentibus ultro lacessitis, adeo ut senatus quondam legatos ad explorandum statum Galliarum mittendos decreverit ac nonnulli dedendum eum hostibus censuerint. Sed prospere cedentibuscedentibus, σ; decedentibus, Ω. rebus et saepius et plurium quam quisquam umquam dierum supplicationes impetravit.
25.1 Gessit autem novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Omnem Galliam, quae saltu Pyrenaeo Alpibusque et monte Cebenna, fluminibus Rheno ac Rhodano continetur patetque circuitu ad bis et tricies centum milia passuum, praeter socias ac bene meritas civitates, in provinciae formam redegit, eique ccccThe number is preserved only in V; Eutropius, 6.17, has quadringenties.in singulos annos stipendii nomine inposuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi