Thesauros Edebiyat biography Divus Julius

Divus Julius

Divus Julius Suetonius
20.5 Postremo in universos diversae factionis indicemindicem, omitted in Ω; induxit, Stephanus; inductum, Ω. induxit praemiis, ut se de inferenda Pompeio nece sollicitatum a quibusdam profiteretur productusque pro rostris auctores ex conpacto nominaret; sed uno atque altero frustra nec sine suspicione fraudis nominatis desperans tam praecipitis consilii eventum intercepisse veneno indicem creditur.
21.1 Sub idem tempus Calpurniam L. Pisonis filiam successuri sibi in consulatu duxit uxorem suamque, Iuliam, Gnaeo Pompeio conlocavit repudiato priore sponso Servilio Caepione, cuius vel praecipua opera paulo ante Bibulum inpugnaverat. Ac post novam adfinitatem Pompeium primum rogare sententiam coepit, cum Crassum soleret essetque consuetudo, ut quem ordinem interrogandi sententias consul Kal. Ianuariis instituisset, eum toto anno conservaret.
22.1 Socero igitur generoque suffragantibus ex omni provinciarum copia Gallias potissimum elegit, cuiuscuius] quae et, Bentley; quae sibi, Kiessling. Of the various emendations of the passage cuius ... triumphorum none is convincing. The general sense is, however, clear. emolumento et oportunitate idonea sit materia triumphorum. Et initio quidem Galliam Cisalpinam Illyrico adiecto lege Vatinia accepit;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi