Thesauros Edebiyat biography Αἴτια φυσικά

Αἴτια φυσικά

Αἴτια φυσικά Plutarch
38 Antipater in libro de Animalibus partum lupas projicere adaerit, quum glandiferae arbores fiorem abjiciunt, quo gustato, uteri illarum reserantur: quum ejus copia non est, partum in ipso corpore emori, nec in lucem venire posse: praeterea regiones illas a Iupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Quidam ad fabulam Latonae referunt; quae quum uterum ferret nec uspiam tuta prae Junone esae posset, duodecim diebus, quibus in Delum proficiscebatur, in lupum a Iove mutata, ut deinceps omnes lupae eo ipso tempore parere possint, impetravit.
39 Cur aqua in summa parte alba, in fundo vero nigra spectatur?
39 An quod profunditae nigredinis mater est, ut quae solis radios prius quam ad eam descendant, obtundat et Iabefactet? Superficies autem, quoniam continuo a sole afficitur, candorem luminis recipiat oportet. Quod ipsum et Empedocles approbat: et niger in fundo fiuvii color exstat ab umbra, atque cavernosis itidem spectatur in antris. An limo plerumque oppletus fluminum marisque fundus, talem de se colorem per solis refiexum parit, quali utique is praeditus est? An probabilius est, aquam minime, quae illis est, puram et sinceram esse, sed terrea qualitate (utpote quae continuo, qua currit vel agitatur, aliquid ex ea advehat) imbutam, quum ad fundum residet, turbidiorem et minus perspicuam efficit?
← Önceki 24 / 24

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi