Thesauros Edebiyat biography Αἴτια φυσικά

Αἴτια φυσικά

Αἴτια φυσικά Plutarch
36 An quod animal est munditiae et elegantiae perquam studiosum; praeterea olfactus sensu valet plurimum? Quum itaque impuri congressus propter impudicitiam et immoderatam libidinem soleant esae immundiores: et citius ab apibus deprehenduntur et odium vehementius adversus illos concipiunt. Unde apud Theocritum jocose Venus ad Anchisen a pastore ablegatur, uti apum aculeis propter adulterium commissum pungatur: Te confer ad Idam, confer ad Anchisen, ubi quercus atque cypirus crascit, apum strepit atque domus mellifiua bombis. Et Pindarus: Parvula favorum fabricatrix, quae Rhoecum pupugisti aculeo, domans illius perfidiam.
37 Cur lupae certo anni tempore omnes intra duodecim dies pariunt?
37 An quia neque cogitatione comprehendere quicquam nec reminisci (quibus solus homo virtutibus valet) potest? itaque quum mente non discernat a quo injuria fuerit illata, id tantum. quod ob oculos minaciter versatur, inimicum esse existimat deque eo vindictam sumere parat. An lapidem, dum per terram mittitur, ferarn aliquam esse autumans, pro ingenio hanc prius capere conatur, deinde quum viderit se opinione sua frustrari, hominem rursus invadit? An quod ad id quod missum fuerit, et hominem ipsum aequaliter odit, et id quod proximius est, insectatur?
38 Quare canes relicto homine qui jecit, lapidum morsu insectantur?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi