33
An quia frigidior magis sit et parum quoque aeris habeat: An quod salis multum immixta sibi de terra habeat; sal autem maciem, si quid aliud, facit: An quod pigra nec cursu exercita, qualitatem aliquam malam adquirat, quae stirpibus et animantibus contraria, in causa est quod nec bene concoquatur nec nutrire quicquam possit: Hinc et stagnantes aquae minus probae cenaentur, quod injuriae quae vel ab aeris mala qualitate vel a terra accipiunt, digerere nequeant.
34
Cur Zephyrus ventorum omnium celerrimus vulgo fertur, et Homerus: Nos quoque cum Zephyri curramus flatibus una?
34
An quod aere perpurgato et minime nebuloso, fiare soleat? aeris enim densitae et impuritas ventorum cursum non mediocriter impedit. An quod sol radiis suis fiatum frigidum perstringens, quo velocius feratur, auctor est? Quicquid enim frigidi ventorum vi contrahitur, id a calore veluti hoste supcratum, longius et citius propelli credendum est.
35
Cur apes fumum ferre nequeant?
35
Quod meatus spiritus vitalis sane quam angustos habeant. At is fumo interceptus et conclusus angit et propemodum ad mortem apes adigit. An acredo amaritudoque fumi in causa eεt: gaudent enim dulcibus apes neqae alio nutrimento uluntur: itaque ut contrariam et noxiam rem propter amaritudinem, fumum detestantur. Qua de causa mellarii quum fumum abigendis apibus faciunt, amaras herbae, ut cicutam et centanrium, incendere solent.
36
Cur apes citius pungunt qui stuprum dudum fecerunt?