Thesauros Edebiyat biography Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus

Carus et Carinus et Numerianus Scriptores historiae Augustae
6 Non me praeteriit suspicatos esse plerosque et eos in fastos rettulisse, Cari factione interemptum Probum, sed neque meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. quid autem de eo Probus senserit indicant litterae de eius honoribus ad senatum datae : Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit. inter cetera : Felix autem esset nostra res publica, si, qualis Carus est aut plerique vestrum, plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. et om. in P. quod P. So *s and Cas., foll, by editors ; uel eidem P. decet enim nos talis integritatem remunerari viri et reliqua.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi