Thesauros Edebiyat biography Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus Scriptores historiae Augustae
8 Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic qui Serapem colunt Christiani sunt, et devoti sunt Serapi qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem uiri *s , editors; uenti P ; inuenti Walter, Hohl. in eis Petschenig, Hohl; eis P ; sunt Peter. illic Cas; illa P; illi *s . adorare, ab aliis cogitur Christum, genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum; civitas opulenta, dives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. alii vitrum conflant, aliis charta conficitur, omnes certe linyphiones aut cuiuscumque artis esse videntur; et habent podagrosi quod agant, habent praecisi quod agant, habent caeci quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt, unus illis deus nummus est. hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes, et utinam melius esset morata civitas, digna profecto quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum, huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi ut praesenti gratias agerent, denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint comperisse te credo, nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum fecundant, pudet dicere, calices tibi allassontes versicolores transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos ; quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas, caveas tamen ne his Africanus noster indulgenter utatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi