Thesauros Edebiyat biography Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus

Firmus Saturninus, Proculus et Bonosus Scriptores historiae Augustae
14 Bonosus domo Hispaniensi fuit, origine Britannus, Galla tamen matre, ut ipse dicebat, rhetoris filius, ut ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit, militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites ; duxit ordines, tribunatus egit, dux limitis Raetici fuit, bibit quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat, "Non ut vivat natus est, sed ut bibat, " quem quidem diu in honore habuit causa militiae, nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab iis per vinum cuncta cognosceret, ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut Onesimus dicit, scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset tantum militis P. mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi