10
Et cum eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: Nescitis, amici, quid mali sit imperare, gladii saeta pendentes cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula, ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio, adde quod omnis aetas in imperio repre- See note to Tyr. Trig., xxv. 3. An allusion to the well-known story of Dionysius of Syracuse and his courtier Damocles; see Cicero, Tusc. Disp., v. 61-62. henditur. senex est quispiam? inhabilis videtur : adulescens? additur his et furere. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum me aemulum esse cupitis, cui libens cedo et cuius esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis : solus perire non potero. Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere fuisse dicit, et fuit re vera non parum litteratus, nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales.