Thesauros Edebiyat biography Tacitus

Tacitus

Tacitus Scriptores historiae Augustae
3 Interest tamen ut sciatur quemadmodum Tacitus imperator sit creatus, die VII kal. Octob. cum in Curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: Referemus ad vos, patres conscripti, quod saepe rettulimus ; imperator est deligendus, cum exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas, nam limitem Transrhenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes, iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves esse mentes Syrorum ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earumque omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? quare agite, patres conscripti, et principem dicite, aut accipiet enim exercitus quem elegeritis aut, si refutaverit, alterum faciet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi