Thesauros Edebiyat biography Tacitus

Tacitus

Tacitus Scriptores historiae Augustae
14 Hic frater Taciti germanus fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium esset imperium, cum sciret adiuratum esse in senatu Tacitum, ut, cum mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret, denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat. tantus autem Probus fuit in re militari ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse populus Romanus adclamationibus peteret. fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usquequaque, nam effu- in re *s , Peter, Hohl; intere P. sionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit fuisse quam fratrem. Duo igitur principes una exstiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum, post interregnum principes nuncupati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi