Thesauros Edebiyat biography Divus Aurelianus

Divus Aurelianus

Divus Aurelianus Scriptores historiae Augustae
6 Sed ut haec et talia omittamus, fuit decorus ac gratia viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus, nam cum essent in exercitu duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus est, huic signum exercitus adposuerat " manu ad ferrum, " ut si forte quaereretur quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur " Aurelianus manu ad ferrum " atque cognosceretur. Privati huius multa exstant egregia facinora, nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidiariis solus adtrivit, refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales componerent, quibus diebus festis militariter saltitarent: Mille mille mille decollavimus. unus homo mille decollavimus. mille bibat quisquis mille occidit, tantum vini nemo habet quantum fudit sanguinis. in om. in P. componerent *s , editors; om. in P. bibat Bücheler, Hohl; uiuat P, *s , Peter. quisquis Basore; qui P, *s , Peter. haec video esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut sunt Latina suis scriptis inseruit,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi