Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Scriptores historiae Augustae
1 Ventum est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constantii Caesaris cum cura in litteras digerendus est. de quo ego idcirco recusare non potui quod alios, tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victoriamque nunc detinet; si quidem eo res processit ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute Victoriamque Peter; Victorianamque P, Hohl. reliquit ins. by Salm. foll, by Peter ; om. in P. confecit, qui manum publicis cladibus victor imposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani, a gubernaculis publicis depulit, qui, si diutius in hac esset commoratus re publica, Scipiones nobis et Camillos omnesque illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua providentia reddidisset
1 / 18 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi