Thesauros Edebiyat biography Divus Claudius

Divus Claudius

Divus Claudius Scriptores historiae Augustae
17 Item epistula Gallieni, cum nuntiatum esset per frumentarios Claudium irasci, quod ille mollius viveret: Nihil me gravius accepit quam quod notaria tua intimasti Claudium, parentem amicumque nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter res erumpant. ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat tu facies, curandum praeterea est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat, misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum res erumpant Salm. foll, by Peter 1 and Lenze; reserum P; rem ferant Petschenig, Peter, 2 Hohl. argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, patenam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar halieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operisque diversi decem, chlamydes veri luminis limbatas duas, vestes diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zanchas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, chlamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi