Thesauros Edebiyat biography Tyranni Triginta

Tyranni Triginta

Tyranni Triginta Scriptores historiae Augustae
29 Occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponiano, duce limitis Libyci, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelestis ornatum. hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine ut dignus videretur imperio, quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus est atque adeo etiam inter obscuros principes vix relatus est. corpus eius a canibus consumptum est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus. Mentioned nowhere else except in the spurious letter in Claud., vii. 4, and probably an invention of the biographer's. Nothing is known of either Passienus or Pomponianus, or the alleged murderess, whose existence Hubert Goltzius attempted to prove by forging coins bearing the legend Licin. Galliena Aug.; see Eckhel, D.N., vii. p. 412 f. See note to Pert., iv. 2. Mod. el-Kef in western Tunisia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi