Thesauros Edebiyat biography Tyranni Triginta

Tyranni Triginta

Tyranni Triginta Scriptores historiae Augustae
11 Hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium, et cum Macrianus cum filio suo Macriano contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. et cum factus esset hinc validus imperator cumque Gallienus expugnare virum fortem hinc validus Salm., Peter; invalidus P, *s . frustra temptasset, pacem cum eo fecit contra Postumum pugnaturus. quorum pleraque et dicta sunt et dicenda. Hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut tyrannum sepulchro humiliore donavit, exstat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam : Dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum. hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui ut fidem servarem, non quo non melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. rem enim vobis fecit *s , Hohl; om. in P; ins. after pugnaturus by Peter. non om. in P. proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut in triginta tyrannorum simul vitis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi