Thesauros Edebiyat biography Maximus et Balbinus

Maximus et Balbinus

Maximus et Balbinus Scriptores historiae Augustae
13 Senatus consulti autem, quo moti sunt, haec forma est: cum ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae fuerunt, quae milites contingerent. inde in senatum itum est, ubi post illa quae communia solent esse festa dictum est: Sapienter electi principes sic agunt, per imperitos electi principes sic pereunt; cum constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus, his auditis milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. Et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et populo Romano regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum iam paratum esset ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes contingerent P, Peter1; now contingerent Peter 2. occidendorum principum, cum primo vix invenire possent, quia Germani stipabant Maximum atque

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi