Thesauros Edebiyat biography Gordiani Tres

Gordiani Tres

Gordiani Tres Scriptores historiae Augustae
23 Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium militaris P, Peter. Gordianum esse natum. at posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata est, et hic finis belli intestini fuit, cum esset delatus Gordiano puero consulatus, sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc fuit quod eclipsis solis facta est, ut nox crederetur, neque sine luminibus accensis quicquam agi posset, post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea quae fuerant aspere gesta mitigaret. Venusto et Sabino consulibus inita est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessum a coniuratis ita oppressit ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes et veniam sceleribus postulantes, finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano consulibus bellum Persicum natum est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficis- Dexippus natum del. by Becker and Peter. ceretur, et duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri. quem causa eloquentiae dignum parentela sua putavit et praefectum statim fecit, post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur, et ipse pro parte aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia venderetur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi