Thesauros Edebiyat biography Gordiani Tres

Gordiani Tres

Gordiani Tres Scriptores historiae Augustae
13 Sed statim illa, ut se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, It is hard to know how much of all this learned discussion about the senatus consultum tacitum is true. No other instance of such a secret document is known. The clerks attached to the bureau of the magister censuum, who was charged with the duty of assessing the property of the quod numquam antea fuerat factitatum. exstat denique eius epistula ad praefectum urbi talis: Senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut scires quomodo Romanam rem publicam regeres. enarrari autem non potest, quae commotio fuerit Maximini, cum audivit contra se Africam descivisse, nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. Praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus est, dicens Maximinum iam occisum. ex quo gaudium maius fuit, statimque delectae sunt statuae atque imagines eius qui hostis fuerat iudicatus, usus est sane senatus pendente bello potestate qua debuit, nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit, atque parum fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium fuit quod occisi fracti sunt et in cloacam missi, tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis vir, fuste iam percussus occisus et in publico derelictus est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi