Thesauros Edebiyat biography Maximini Duo

Maximini Duo

Maximini Duo Scriptores historiae Augustae
21 acrior denique Italiam ingressus est. ubi cum comperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Emonam venit, sed provincialium omnium consilium hoc fuit, ut sublatis omnibus quae victum praebere possent intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi primum castra in campo posuit neque quicquam commeatuum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere, haec cum vellet vindicare, multum exarsit exercitus sed odium tacitum in tempus distulit, quod loco suo statim prodidit, plerique sane dicunt ipsam Emonam vacuam et desertam inventam esse a Maximino, stulte laetante quod quasi sibi civitas tota cessisset. Peter suggests as a reading to fill the lacuna: praecipue duobus praetorianis a Gallicano et Maecenate et instantibus contra praetorianos per populum; cf. Gord., xxii. 8. sed Peter; et P. Post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menophilo et Crispino consularibus viris auctoribus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi