Thesauros Edebiyat biography Maximini Duo

Maximini Duo

Maximini Duo Scriptores historiae Augustae
19 Sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat, contra quem filium iuvenem cum misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae, tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani mortui partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere, civitates denique subdidit, fana Here ends the portion of this Vita that has been transferred in P to Max.-Balb., viii. 2; see note to c. v. 3. mortui Lenze; metu P, Peter; metu dei. by Cas. subdidit Peter; subiit P1; subuertit P corr. diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit, ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi