Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
68 Et ut scias, qui viri in eius consilio fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui; Domitius Ulpianus, iuris peritissimus; Aelius Gordianus, Gordiani imperatoris parens, vir insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus 3; Catilius Severus, cognatus eius, vir omnium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent, his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum ad bonum consentirent? et hos quidem malorum cohors depulerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit, hi sunt qui bonum principem Syrum fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt, suis vitiis laborantes. totis Peter; tota P; tuta Eyssenhardt, Baehrens. parens uir Mommsen; ipsa res uiri P; filius scientia iuris Peter. After amplissimus the first Venice edition has: Pomponius legum peritissimus, Alphenus, Aphricanus, Florentinus, Martianus, Callistratus, Hermogenes, Venuleius, Triphonius, Metianus, Celsus, Proculus, Modestinus: hi omnes iuris professores discipuli fuere splendidissimi Papini ani, et Alexandri imperatoris familiares et socii, ut scribant Acholius et Marius Maximus; om. in P and rejected by Cas. and Peter; retained by Patzig, Byz. Zeitschr., xiii., p. 44 i Surum Salm., Peter; suum P.
← Önceki 68 / 68

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi