59
Post haec cum ingenti amore apud populum et senatum viveret, et sperantibus victoriam cunctis With Isauria ends the portion of the vita transposed to Maxim., v. 3; see crit. note to c. xiiii. 7. optatae uenissent P, acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 287; † uario t. c. e. d. L optate uenisset Peter. essent militarent P. et invitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum profectus est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia, erat autem gravissimum rei publicae atque ipsi, quod Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. pudoremque augebat, quod victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur, magnis igitur itineribus, laetis militibus contendit, sed cum ibi quoque seditiosas legiones comperisset, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt, denique agentem eum cum paucis in Britannia, ut alii volunt in Gallia, in vico cui Sicilia nomen est, non ex omnium sententia sed latrocinantium modo quidam milites et ii praecipue qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum severum principem pati non possent, occiderunt, multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercendum dati fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent.