Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
44 in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. In P the portion of the vita which begins with fecisset and ends with de Is uria in c. lviii. 1 is transposed to the Vita Maximinorum, v. 3, where it is inserted after occiso Heliogabalo ubi primum; this portion is retained, in its proper place in the 2 codices; see Intro, to Vol. I., p. xxxiii. f. leges agonis firmavit easque etiam ipse diligentissime servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii: In sanctis quid facit aurum?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi