Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
38 Et quoniam de lepusculis facta est et mulsi Mommsen; et mulis P; amuli Scaliger, Peter. mentio, quod ille leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, idcirco quod multi septem diebus pulchros esse dicunt eos qui leporem comederint, ut Martialis etiam epigramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huiusmodi: Cum leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: 'septem formosus, Marce, diebus eris.' si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem. sed hos versus Martialis in eam quae deformis esset composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit: Pulchrum quod vides esse nostrum regem, pulchrum quod Syra detulit propago, venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem. hos versus cum ad eum quidam ex amicis detulisset, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam: is Pulchrum quod putas esse vestrum regem vulgari, miserande, de fabella, si verum putas esse, non irascor, tantum tu comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis, pulchris ne invideas livore mentis. pulchrum om. in P. quod Syrum detulit propago P; quem Syrum tetulit propago, pulchrum Peiper, Peter2; pulchrum quod sua detulit propago Damsté. putas esse uestrum regem Egnatius, Peter; putasse se regem P. tu ins. by Egnatius and Peter; om. in P.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi