25
Huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra est. nam et Severus est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam fuit. Opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas quae Neronianae fuerunt, aqua inducta quae Alexandriana nunc dicitur, nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit. Oceani solium primus inter principes appellavit, cum Traianus id non fecisset sed diebus solia deputasset. Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit non ante auroram Σ codd., acc. to Hohl, Klio, xiii., p. 406; annonam P; ante nonam Gruter; ante nonam non Peter. inter P1; principes add. in P corr.; in thermis Jordan; imperator Peter. et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, hoc est porphyretico et Lacedaemonio, primus instituit, in Palatio plateis exornatis hoc genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos sed plurimos tamen aureos. A mulieribus famosis matrem et uxorem suam salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit