Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
22 pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit, oleum, quod Severus populo dederat quodque Heliogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefecturam annonae tribuendo, integrum restituit. ius conferendi actiones, quod impurus ille sustulerat, hic omnibus reddidit, mechanica opera Romae plurima instituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos esse passus est. pontificibus tantum detulit et quindecimviris atque auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter distingui pateretur. praesides provinciarum, quos vere non factionibus laudari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re publica pellendos ac pauperandos et integros esse retinendos atque ditandos. cum vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem quam speciem caram putarent, illi continuo hic empta Salm., Peter; uicem pia P. conferre rationes P, Peter. retinendos Cornelissen, Peter2; redimendos P, Peter.1 exclamaverunt carnem bubulam atque porcinam. tunc ille non quidem vilitatem proposuit sed iussit, ne quis suminatam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantumque intra biennium vel prope annum porcinae carnis fuit et bubulae, ut, cum fuisset octo minutulis libra, ad duos unumque utriusque carnis libra redigeretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi