Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
20 Moderationis tantae fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabilemque praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegrotantes viseret, ut sibi ab omnibus libere quod sentiebant dici cuperet et, cum dictum esset, audiret et, cum audisset, ita ut res poscebat emendaret atque corrigeret, sin minus bene factum esset aliquid, etiam ipse convinceret, idque sine fastu et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper offerret praeter eos quos furtorum densior fama perstrinxerat, de absentibus semper requireret, denique cum ei nimiam civilitatem et Mamaea mater et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe obicerent et dicerent, Molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti, ille respondit, Sed securi-orem atque diuturniorem. dies denique numquam transiit, quando non aliquid mansuetum, civile, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi