12
post haec adclamatum est: Aureli Alexander Auguste, di te servent et reliqua ex more. Dimisso senatu, cum et alia multa eo die essent acta, quasi triumphans domum se recepit, multo clarior visus est alienis nominibus non receptis quam si recepisset, atque ex eo constantiae ac plenae gravitatis famam obtinuit, si quidem uni viro vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi, ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularemque constantiam contra militum insolentiam Severi nomen a militibus eidem inditum est. quod accipiam Peter; accepi P. uiro ins. by Peter; om. in P. illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros gloriam peperit, cum eo accessisset ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadverterit, qui forte incurrerunt aliquid quod videretur iniustum, ut et ipsum locis suis declarabimus.