Thesauros Edebiyat biography Alexander Severus

Alexander Severus

Alexander Severus Scriptores historiae Augustae
10 et cum diceret, adclamatum est ut supra, item dixit: Si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani. et cum diceret, adclamatum est: Quomodo Augustus, sic et Antoninus. et imperator: Video, patres inpie Petschenig; inte P; inepte Peter. tantum P corr.; tactum P1; sanctum Salm.,, Peter. ornabis. id certe scimus Baehrens, Petschenig; ornauisti. certe sumus P; ornabis. certe praesumimus Peter. ut Peter; aut P. conscripti, quod vos moveat ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus. Antonini ipsi Augusti dicti sunt. Antoninus item primus Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodi autem hereditarium fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Aurelio. et cum diceret, adclamatum est: Alexander Auguste, di te servent. di immortales faveant verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocentiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus qualis futurus sis, hinc probamus. tu facies ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum esse iudicium senatus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vincas, valeas, multis annis imperes.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi