12
Fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris laudans, nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum seditiones militares pateretur, milites saepius decimavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius est, cum se clementem diceret, quando eos centesimaret qui digni essent decimatione atque vicensimatione. longum est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem, cum quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris adfectassent, idque per quendam frumentarium ille didicisset, conatus Peter; coactus P. so Salm. and Peter; pudore suffectassent atque P corr. adduci eos iussit interrogavitque utrum esset factum, quod cum constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent, exsertis; itaque poena hos adfecit, cum ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis essent constituta supplicia, pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. Tribunum, qui excubias deseri passus est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque exanimum traxit, reddidit etiam Mezentii supplicium, quo ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. unde etiam in Circo, cum favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum: Egregius forma iuvenis, cui pater haud Mezentius esset. vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit, adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus, servos qui dominis fugissent reppertos ad gladium ludi deputavit. delatores, si non proba- See c. viii. 3. Tiridates, the claimant to the Armenian throne, went through the usual form of homage and received the diadem from Macrinus; see Dio, lxxviii. 27, 4. Nothing is known of any campaign in Arabia Felix. The mythical king of Caere in Etruria, who fought with Turnus against Aeneas. For the punishment here described see Vergil, Aeneid, viii. 485-488. The first half-line is from Aeneid, xii. 275, where the phrase is used of an Arcadian killed by Tolumnius; the second describes Lausus, son of Mezentius, and is taken from Aeneid, vii. 654. rent, capite adfecit, si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit.