Thesauros Edebiyat biography Clodius Albinus

Clodius Albinus

Clodius Albinus Scriptores historiae Augustae
7 Ad imperium venit natu5 iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut Severus ipse in vita sua loquitur legione P. quod P. gentibus Peter; fugentibus P. cum Pescennio Jordan; Pescennio P; et Pescennium Peter 1; Pescennio Peter 2. natura P. sed victo Pescennio, cum et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem publicam regeret, quarum exemplum hoc esse Cordus ostendit: Imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri amantissimo et desiderantissimo, salutem, victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus libenter accepit, te quaeso, ut eo animo rem publicam regas quo delectus es frater animi mei, frater imperii. Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio Princo munera digna suo loco tuoque mittemus. tu velim exercitus rei publicae ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi