Thesauros Edebiyat biography Clodius Albinus

Clodius Albinus

Clodius Albinus Scriptores historiae Augustae
3 His litteris acceptis omnino facere id quod iubebat noluit, videns odiosum Commodum propter mores suos, quibus rem publicam perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum, et timens ne ipse pariter occideretur. Exstat denique illius contio qua, eum accepit imperium, et quidem Severi, ut quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit, cuius hoc exemplum est: Invitum me, commilitones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem publicam regi. Nec negari potest, 7quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam a nonio P. uidens Salmasius; umen P. odiosum Peter from Σ; om. in P. timens Salmasius; eum timens P. quam P. uoluntatis P 1. potes Π 1. quos P 1. maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxime precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod utique nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi