Thesauros Edebiyat biography Severus

Severus

Severus Scriptores historiae Augustae
12 Interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae inlustres fuerunt, omnium bona publicata sunt aerariumque auxerunt; tum et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi sunt. denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit, filiis etiam suis ex hac proscriptione tantum reliquit quantum nullus imperatorum, cum magnam partem auri per Gallias, per Hispanias, per Italiam, imperatoriam fecisset, tuncque primum privatarum rerum procuratio constituta est. multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata est. Ultus igitur graviter Albinianam defectionem interfectis plurimis, genere quoque eius exstincto, iratus Romam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, infamibus displicuisse dixit, ut appareret eum aper- diu uideri Salmasius; diuidere P. imperatoriam von Domaszewski; imperator iam P, Peter. tissime furere, post hoc de sua clementia disseruit, cum crudelissimus fuerit et senatores infra scriptos

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi