Thesauros Edebiyat biography Helvius Pertinax

Helvius Pertinax

Helvius Pertinax Scriptores historiae Augustae
6 dederat, exprobrationem autem istam milites non tulerunt statimque de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat, sane iam postero kalendarum die cum statuae Commodi deicerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore, denique tertium nonarum diem votis ipsis milites Triarium Maternum Lascivium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis imponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. Timore sane Pertinax coactus omnia quae Commodus militibus et veteranis dederat confirmavit, suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat, quaestionem maiestatis penitus tulit cum iureiurando, revocavit etiam eos qui deportati fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta qui occisi fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit, sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: cum meruerit. et cum Commodus adlectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consultum Pertinax fecit iussitque iam Peter; cum P. l Cf. Com., xx. 4-5. Yet according to c. iv. 11 and Dio, lxxiii. 1, 4, he was regularly elected by the senate. According to Dio, lxxiii. 5, 3, their bodies were disinterred and then laid in their ancestral tombs. See note to c. v. 4. See note to c. ii. 6. eos, qui praeturas non gessissent sed adlectione accepissent, post eos esse qui vere praetores fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi