Thesauros Edebiyat biography Helvius Pertinax

Helvius Pertinax

Helvius Pertinax Scriptores historiae Augustae
15 in deos relatos est. sub Severo autem imperatore cum senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, uisae P; uisae sunt Peter. diem Casaubon; dies P. et ins. by Peter; om. in P. funus imaginarium ei et censorium ductum est, et ab ipso Severo funebri laudatione ornatus est. ipse autem Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit, filius Pertinacis patri flamen est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati sunt, et genitalicii, qui manent. Natus autem kal. Augustis Vero et Ambibulo consulibus, interfectus est V kal. Apr. Falcone et Claro consulibus. vixit annis LX mensibus VII diebus XXVI. imperavit mensibus II diebus XXV. congiarium dedit populo denarios centenos, praetorianis promisit duodena milia nummum sed dedit sena. quod exercitibus promissum est datum non est, quia mors eum praevenit, horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita est. quam ego inserere ob nimiam longitudinem nolui. genitalicii qui Casaubon; geniti aliqui P. Bibulo P. inserere Puteanus; inseri P.
← Önceki 15 / 15

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi