Thesauros Edebiyat biography Avidius Cassius

Avidius Cassius

Avidius Cassius Scriptores historiae Augustae
3 Sed nos hominis naturam et mores breviter explicabimus. neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa a quibus oppressi fuerint, addemus autem quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum sit occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes qui imperatorum nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos Augustos cognosceres. Fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, adfectata Petschenig; adfectu P; adfecta Peter. malui omitted by P 1, supplied by P corr. siue iusta causa siue iniusta Novak; siue iniusta P 1; siue iuste siue iniuste P corr.; siue iusta ex causa siue iniusta Peter with Mommsen. cibi adpetens et mediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator, nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium si dialogistam occidisset. Antoninum hoc nomine significans, qui tantum enituit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomannicum, timentibus cunctis ne quid fatale proveniret, rogatus sit non adulatione sed serio, ut praecepta philosophiae ederet, nec ille timuit, sed per ordinem paraeneseos per triduum disputavit, fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi