Thesauros Edebiyat biography Avidius Cassius

Avidius Cassius

Avidius Cassius Scriptores historiae Augustae
2 rescriptum Marci de Avidio Cassio: Epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur imperium, non poterimus interficere, etiamsi velimus, scis enim proavi tui dictum: 'successorem suum nullus occidit'. sin minus, ipse sponte sine nostra crudelitate fatales laqueos inciderit, adde quod non possumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut ipse dicis, milites inde, following iam in P, removed by Novak. omnia ei nostra displicent P corr. (ediplicent P 1); omnia enim nostra ei d. Peter. consulat P. quam omitted by P1, added by P corr. amant. deinde in causis maiestatis haec natura est ut videantur vim pati etiam quibus probatur, scis enim ipse quid avus tuus Hadrianus dixerit: ' misera condicio imperatorum, quibus de adfectata tyrannide nisi occisis non potest credi'. eius autem exemplum ponere malui quam Domitiani, qui hoc primus dixisse fertur, tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum bonus dux sit et severus et fortis et rei publicae necessarius, nam quod dicis, liberis meis cavendum esse morte illius; plane liberi mei pereant, si magis amari merebitur Avidius quam illi, et si rei publicae expediet, Cassium vivere quam liberos Marci. haec de Cassio Verus, haec Marcus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi