Thesauros Edebiyat biography Verus

Verus

Verus Scriptores historiae Augustae
11 Vixit annis quadraginta duobus, imperavit cum fratre annis undecim, inlatumque eius corpus est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus est. Nota est fabula, quam Marci non capit vita, quod partem vulvae veneno inlitam, cum eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. sed hoc nefas est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta mereantur. quod nos non in medio relinquemus sed totum purgatum confutatumque respuimus, cum adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere. ante aduentum P. a Faustina Mommsen; a omitted in P. petitionis P. se ad hoc P.
← Önceki 11 / 11

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi