Thesauros Edebiyat apologetics Octavius

Octavius

Octavius Minucius Felix, Marcus
14.4 Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium.
14.5 Itaque, quo saepius adseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic adsidue temeritate decepti culpam iudicis tranferunt ad incerti querellam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere quam de fallacibus iudicare.
14.6 Igitur nobis providendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. Nam incaute creduli circumveniuntur ab his quos bonos putaverunt: mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt.
14.7 Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.
15.1 Decedis inquit Caecilius officio iudicis religiosi: nam periniurium est vires te actionis meae intergressu gravissimae disputationis infringere, cum Octavius integra et inlibata habeat singula, si potest, refutare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi