Thesauros Literature technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Book 9

pr.10 Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem. tunc is, cum haberet eius rei curam, casu venit in balineum, ibique cum in solium descenderet, animadvertit, quantum corporis sui in eo insideret, tantum aquae extra solium effluere. idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum universis significabat clara voce invenisse, quod quaereret; nam currens identidem graece clamabat eu(/rhka eu(/rhka.
pr.11 Tum vero ex eo inventionis ingressu duas fecisse dicitur massas aequo pondere, quo etiam fuerat corona, unam ex auro et alteram ex argento. cum ita fecisset, vas amplum ad summa labra implevit aquae, in quo demisit argenteam massam. cuius quanta magnitudo in vasum depressa est, tantum aquae effluxit. ita exempta massa quanto minus factum fuerat, refudit sextario mensus, ut eodem modo, quo prius fuerat, ad labra aequaretur. ita ex eo invenit, quantum pondus argenti ad certam aquae mensuram responderet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme