Thesauros Literature technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Book 8

1.1 Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad delectationes et ad usum cotidianum.
1.1 Ea autem erit facilior, si erunt fontes aperti et fluentes. sin autem non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et colligenda. quae sic erunt experienda, uti procumbatur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis, quibus erit quaerendum, et in terra mento conlocato et fulto prospiciantur eae regiones; sic enim non errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit inmotum mentum, sed libratam altitudinem in regionibus certa finitione designabit. tunc, in quibus locis videbuntur umores concrispantes et in aera surgentes, ibi fodiatur; non enim in sicco loco hoc potest signum fieri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme