Thesauros Literature technical De Architectura

De Architectura

De Architectura Vitruvius Pollio

Book 6

1.12 Quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae gentium disparibus animis et corporum figuris qualitatibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque rationes ad nationum gentiumque proprietates apte distribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem et expeditam monstrationem.
1.12 Quoad potui summa ratione proprietates locorum ab natura rerum dispositas animadvertere, exposui et, quemadmodum ad solis cursum et inclinationes caeli oporteat ad gentium figuras constituere aedificiorum qualitates, dixi; itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
2.1 Nulla architecto maior cura esse debet, nisi uti proportionibus ratae partis habeant aedificia rationum exactiones. cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem detractionibus aut adiectionibus temperaturas et efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme